26.5.08

DIES NVPTIARVM

(texto de H. E. Paoli, Ciceronis filius)



Hodie ad te die nuptiarum scribam. Tandem uenit. Pridie Laribus bullam et pupas dederam. Mater omnia maxima cura parauit, nam tunica recta et flammeo me nupsi. Vtinam me uidisses!
Meas nuptias celebraui eodem anno quo pater ad consulatum peruenerat, magna ciuium frequentia ac multitudine.






Meus pater ac meus sponsus coram decem testibus tabulas nuptiales signauerunt. Vtinam te testem uidissem! nam mihi multum placuisset. Postea iunctio dextrarum uenit. Pronuba meam dexteram in dexteram Pisonis iniecit et dixit: “Vbi tu Gaius, ego Gaia”



Tunc Pontifex sic deos orauit: “Deis gratias agamus. Iuppiter his sponsis faueat. Hic dies Tulliae et Pisoni feliciter eueniat”. Deinde omnes “Feliciter” clamauerunt. “Beati uiuatis, uestra uita longa atque beata sit”.





Hora nona cena nuptialis fuit. Meus pater ait: “Nos cibo reficiamus. Vtinam omnes uiri, quos inuitaui, hic essent!”. Post cenam pompam iam parauerant. Magnis clamoribus Pisonis domum petimus. Subito tres Pisonis amici me rapuerunt. Postea Piso me trans ianuam tollit, nam nouas nuptas limen pede premere nefas est. Tandem in atrio mihi ignem aquamque dedit. Vale

2 comentarios:

rosa dijo...

como seria la traduccion exacta de la parte que va desde "Hodie ad te de die"...hasta "nam mihi multum pacuisset" de este texto?

Latine loquimur dijo...

Rosa, si me envías un correo te envío la traducción, pero no puedo traducirlo públicamente porque lo cuelgo como tarea para los alumnos y no quiero que se me vuelvan vagos. Sólo te diré que el texto está puesto para practicar el subjuntivo, el tema de perfecto y los pronombres personales y demostrativos.