4.2.09

3ª declinación y tema de perfecto

El tema de perfecto del verbo latino lo podeis estudiar en el tema del curso pasado.













Aquí vamos a incluir una parte práctica:








  • Ejercicios de sintaxis:

SOBRE PARIS

Hecuba, Paridis mater, mirum habuit somnium: in alvo taedam accensam portabat et audiebat vocem dicentem: "Taeda haec regiam et civitatem omnem incendet." Oraculum de somnio interrogavit atque hoc habuit responsum: "Hecuba, habebis filium, qui erit causa perniciei patriae." Post hanc revelationem, Priamus, eius pater, Archelaum, servum suum, ad se vocavit dixitque: "Carpe puerum nuper natum et proice eum in mare." Archelaus, pietate et Hecubae lacrimis motus, in Idam montem puerum portavit ac eum tradidit pastoribus, qui infantem acceperunt atque maxima cura in omnibus laboribus agricolarum educaverunt.